Descriptio quarta : De atramentorum genere tertio, quod librarium scriptoriume dicitur
Triplex modus scribendi iteras indelebile, aut figuras in membris corporis humani. Cap. XXVIII
Transcription :
1. Mos fuit veteribus Tyrannis, & infidelibus absque humanitate si-
gnare Mancupia instar beluarum, nempe characteribus, aut litteris
in facie instrumentis ferreis candentibus igne, ut cognoscerentur
ubique vincti ; quamobrem ne fugam abriperent prout consueuerunt Barba-
ri Turcaeque ; falsi Mahuneti sequaces, huiuscemodi supplicio apud nos chris-
stianos à Praetoribus qui ius in urbibus inter populos dicunt, quandoque su
res sententia plectuntur, ut eorum scelerum penas luant, atque dedecori tut-
piori notentur : 2.& quamuis praedictorum omnium mos male habitus fuerit
verumtamen pertransiit in ludictam consuetudinem iuxta AEthiopum pluri-
mos, qui actualiter signa in eorummet facie imprimunt, non modo ferreis
instrumentis verum etiam argenteis, & aureis iuxta eorum potestatem : non
desunt apud nos alii vulgares plebeique propria sua libertate fruentes qui so-
latii, aut amoris gratia, aut fatuitate, aut aliqua memoria ducti signant lite-
tis vel figuris faciem, aut manum, aut brachium, aut aliam quam libet patrem
ipsius corporis : verum hy discriminatim à superioribus procedunt quemad-
modum enim actuali igne superiores haec operari consueuerint, hy omisso
actuali igne, sed aliis lepidioribus modis usi, quaecunque volunt in facie, aut
alia quauis parte corporis signant, & feribunt ; Prius itaque literas in mem-
bro scribunt encaustro, aut aliquam signant imaginem , aut ipsius effigiem,
haec autem in hipocausto agunt, mox cultro, aut nouacula, seu flobotomo
quod tenuius instrumentum incisiorium est incidunt, & diuidunt summam
cutim iuxta literarum, aut imaginum figuras, & incessus, rimasque ; incisorio
diuisas implete opus est minio, aut ceruleo, aut fumo rasae, aut carbone trito,
aut alio quouis colore magis optato, tunc statim cutis ob hipocausti calorem
concrescit coalescitque ; colore contracto ; quidam omisso etiam incisorio, cutim
aperiunt acu punctim forando quodcunque volunt, & iuxta scriptum signa-
tumque ; fuerit hinc aliquo colore tenuissime trito confricant cutim descissam ?,
ut obstruatur hoc enim modo infarcta colore concrescit, & ita perpetuum, in-
cute remanet vestigium literarum aut imaginis, aut cuiuscunque alterus rei
designatae. 3. Tertio modo indelibiles scribuntur literae in cute, aut huiuscemo-
di enarrata cum sequenti aqua videlicet ; Cape aquae diuisoriae argenti ab au-
ro canthari dum tritarum omnium portionem aequalem, & adinuicem comi-
sceantur, ac ita pausare permittantur per virginti quatuor horas, hac inde aqua
composita scribantur literae in cute, aut quaeuis alia cum ? tenui penna, dum enim
exiccari videris literas conspicies, atque eas vesicarum instar eleuari, haec inde
sanantur, & reliquunt signata vestigia, quae procul dubio deleri non pos-
sunt quamuis manibus, aut pannis licet asperis, confricentur ; nisi noua cruen-
taque ; fiant vulnera modis sequenti capite exponendis fauente omnipotente Deo ; à quo procedit omne bonum.
Résumé :
1.Ces moeurs du tatouage étaient une tyrannie sans humanité, car Canepari compare le geste de tatouer des caractères ou des lettres sur le corps humain à l’aide d’instruments de fer et d’un feu ardent au fait de tatour des bestiaux vieux et infidèles. Ces personnes tatouées seraient des personnes vaincues. ………. Ici Canepari nous décrit les rites des peuples qui pratiquaient le tatouage, et distingue nettement les barbares (les tribus qui se tatouent) et les chrétiens.
2.Les Mahuneti comme les Ethiopiens avaient une coutume masculine pour prédilections : tatouer sur le visage des signes, qui vont bien au-delà du divertissement et du plaisir esthétique ; ils utilisaient non seulement des instruments en fer, mais aussi en argent, en or, et ces derniers ne manquaient pas chez ce peuple. Les personnes pouvaient décider de se tatouer au nom de la gloire, pour mettre en avant leur statut social, pour se remémorer un souvenir, sur le visage, les mains, les bras, out toute autre partie du corps. Ils distinguaient les tatouages des gens du commun avec les tatouages des personnes aisées……….une fois le feu éteint, on utilise la plante passerage (lepidium) pour tatouer le visage ou n’importe quelle partie du corps souhaité. Pour exécuter un tatouage, premièrement il faut écrire les lettres sur les membres choisis avec de l’encre, ou bien une image, un portrait, une représentation figurative ; puis avec un instrument, on incise un peu la peau, on la chauffe, puis on enduit les plaies avec du minium, ou du bleu, ou alors on produit de la fumée à partir de poix brute, ou de charbon ou toute autre couleur que l’on désire………..
3.L’écriture est indélébile sur la peau. Il faut prendre de l’eau séparée de l’argent, de l’or, d’une cantaride, et une portion égale de tous ces produits pulvérisés, et on permet d’arrêter toutes les 24 heures ? ou pendant 24h ? ; on écrit des lettres sur la peau de manière indélébile avec de l’eau préparée pour cela, ou avec quelque chose de pointu et fin, tu aurais vu en effet, et tu t’aperçois des lettres être coupé / retranché, et ces lettres de tumeurs ? être élevées, de là les empreintes restent intactes et sont guéries, empreintes qui ne peuvent pas sans doute / indubitablement / de manière douteuse , loin être effacées de n’importe quelle manière avec les mains quand on frotte, ou il est permit que tu l’aggraves avec quelque chose de pointu ? ; si elle est récente et ensanglantée ; que ces blessures soient faites de la manière suivante
Recettes utilisées :
Quibus modis tollantur literae, characteres, caeteraq. signa carni impressa. Cap. XXIV
Transcription :
1.Impium, & ab ipsa humanitate alienum equidem est, Hominis faciem de-
turpare, facta enim fuit à Domino Deo nostro ad suam similitudinem :
iccarco scripsit Cicero pro Roscio, Americo, Monstro, feraeque ; similis est qui
humana figura aliquem priuarit. Qui vero ius prositentur, legem pronunciant ?
Imperatoris Constantini A. Eumelia XVII. Si quis in metallum fuerit pro cri-
Minum deprehensorum qualitate damnatus, minime in eius facie scribatur,
cum & in manibus, & in suris possit paena damnationis una inscriptione com-
prehendi, quo facies, quae ad similitudinem pulchritudinis est coelestis figura-
ta ? minime maculetur, & iri Codice de paenis, titulo XLVII nemo est signandus
in fronte, quia non debet facies hominis ad similitudinem Dei formata foeda-
ri, idem asseruerunt Baldus, & Salycetus viri grauissimi, in suis commentariis
& ideo compatior mehercule hiis, qui huiuscemodi signis, foedati moleste fe-
runt ea, assidueque iactantur animo, qualitercumque ipsa delere possent : ite-
rum eum eadem sculpta carni, & cuti adeo fine, & fixa, ut lauaeris tolli, fri-
ctione ve ulta deleri non possint, videntur penitus indelebilia esse : quaproptet
moerore maiori vexantur, quorum in felicitate dolorem animo suscipiens, mo-
ueor summa vi, opem eis ferre, quod tribus modis agam, docendo eos tolle-
re signa.
2.Primus est modus Alexis Pedemontani, qui docuit ut penitus characteris
signum tollatur, cum incisione nouumque vulnus fiat cruentum hinc incisio-
nis ipsius rima impleatur cerussa, aut farina frumen tacta, ita enim coalescet
abolitione signi characteris, qui iam erat in carne impressus adeo, ut facies
vel alia quaeuis pars libera, atque expers ab ipso charactere eua ferit : sed de hys
fatis quatenus, ad toliendos characteres igne factos : verum si cum pigmenta
signatus fuerit character incidatur, ut supra dictum fuit, praeterea specilli cu-
spide remoueatur ?, quod infectum erit, atque lanetur posca donec optime ab-
stergatur, mox cerussa obstruatur vulnus, ut coalescat : at praedicta sufficere
censeo, ubi superficialis conueniat incisio, alio quin si concatia fiat, indigebit
carnis refarctione, ut cuti contiguae aequetur, hine sigilletur, haec autem cuncta
euadent, cum olibano, & sanguine draconis, omnibus eritis ?, & albumine out,
leuigatis, & in compagem redactis ; aut consequetur opus, cum unguento de-
pomo citri, quo pulchra fit cicatrix : hoc tamen animaduertere licet, quod
quamuis aboleatur quodcumque signum, tum ? characteris, cum & pigmenti
relinquitur tamen cicatrix, quae incisae cuti, & deperditae successit, haec enim
aliqualiter a naturali distare discernitur, cum ipsa non fit vera cutis, sed caro
indurata, que cutis vicem gerit eamque aemulatur : vera enim cutis, omitto epi-
dermidem idest exteriorem cuticulam, at ea que carni adhaeret appellatur co-
rium, & pellis spermatica est, videlicet, ex partibus, quae non generantur nisi in
ventre matris : sed hactenus dicta de primo modo sufficiant.
3.Reliquum est recensere secundum, & tertium modum, quibus tolli possunt
characteres, literae, & alia quaecumque signa ferro, aut igne, aut quouis modo
facta, modo sint cum pigmentis, vel fine eis : hy autem modi leguntur in Auic ?,
lib. 2 tract. 2 cap. 7 de stigmatis recensuit remedium ad tollenda vestigia stig-
matum, & sequitur, quod si illud non confert non erit excusatio, quin conse-
quatur punctio vestigiorum alguassem distillando anacardos, & viuceret ?? ea, &
corrodant ipsa, praeterea in Bartholomium ? Maggium Bononien ? sem ? tractatu
de vulnerum sclopetorum cura, capite quibus modis pulveris sclopetaris ?, gra-
nula carni infixa remoueantur.
4.Unus eorum xequitur ferro instar specilli formato, quo candenti igne
sensim perforetur pars signata, & affecta, nigrore, aut alio quouis colore donec
rota utendo auferatur, usque ad partem in qua nullus fit extraneus pigmenti
color, mox parti ustae ? linteola applicentur oui albugine, cum aqua rosacea im-
buta, ut ignis caliditas mitescat, sequenti autem die butiro, vel alio simili prae-
stetur ei cura, ut eschara decidat hinc unguento cittino, sive dicamus de pomo
citti ad consolidationem deuinire licet.
5.Alter est tertius postremusque modus, quo literae, characteres, signaque ; cum
pigmentis aut granulis pyrrichi pulveris, aut alia carni sculpta, & fixa tollun-
tur : & perficitur medicamento tantum sed adurente, & septico, quemadmo-
dum est oleum chalcanthi validum, aut causticum, quod paratur ex aqua, pri-
ma saponis, quae magistra, & capitellum appellatur : at horum efficacius est
septicum descriptum a preicto Maggio mirabile ad dissecandam cutem absque ;
dolore constat hoc est septico concreto ex acriori capitello, quod inde ita con-
cretum mittatur in Cellario, donec ex se vertatur in aquam cui ad datur quin-
ta pars humanae pinguedinis, ut penetret, aut vituli ea deficiente, cum exigua
parte opii : hox supra modum gratum, ac mite est, quo si uti acciderit specillium
argentum, aut ligneum buxeum, vel oleaginum fabricetur patuum, vel exi-
guum, prout, exiget magnitudo, vel paruitas maculae, quam remouere intendi-
mus deinde specilli cuspis intingatur in suprascripto medicamento, & cum eo
perfricetur locus maculae, ita ut caustico assiciatur, ubi vero appatuerit cutis
exsicata lanceole cuspide incidatur, quod absque dolore, ac toto fiet pars enim
illa a medicamento septico usta, & mortificata remanet prorsus destituta sen-
su, quamobrem incisa abstergatur a pulvere, & pigmento in cute infarcto si-
possibile erit, alioquin rursus specilli cuspide in eodem septico madefacta lo-
cus refricetur, ut profundius aduratur tamdiuque fiat hoc quoad macula abo-
leatur : hinc humidis crusta medeatur, ut decidat ipsa, quemadmodum paulo
ante diximus demum unguento de pomo citri curam ei adhiberi opus est, us-
que, ad omnimodam ipsius consdolidationem quae pulchra erit, verumtamen
praedictorum primus magis approbatur modus, libentius enim faciliusque
scindente ferro apetirem cutim iuxta Galeni sententiam, & Pauli, secundus
vero modus locum habere medium persuadet ratio, approbatque experientia
Résumé : 1.Dieu a façonné le visage de l’homme à son image : c’est impossible d’un point de vue théologique et moral de le tatouer. Le tatouage pervertit l’image que Dieu a faite de l’homme, le visage d’un homme ne doit pas être rendu repoussant et horrible à cause d’un tatouage. Le tatouage est ainsi très mal vu chez les Chrétiens parce qu’il dégrade l’oeuvre divine. Baldus et Salycetus seraient deux peuples qui pratiquaient également le tatouage. Le tatouage est indélébile et ineffaçable comme il est profondément gravé dans la chair.
2.Alexis de Piémontais, physicien et alchimiste italien du XVIe siècle, et auteur du très populaire Les secrets d’Alexis de Piedmont, enseigne qu’un signe de caractère était profondément gravé dans la chair, que la nouvelle plaie ensanglantée produite durant le tatouage par incision est remplie de céruse et de farine de blé ; cela aide à faire croître les signes des caractères du tatouage sur le visage ou n’importe quelle partie du corps désirée…..
3.
4.
5. La troisième manière de tatouer : les lettres, les caractères, et les signes en utilisant des pigments ou des petits grains de poussières pyrrhiques, ou une autre sculptée sur la peau ; on achève avec un médicament brulé légèrement.
Recettes utilisées :